- SULPITIA vel SULPICIA Poetria
- SULPITIA, vel SULPICIA Poetriasub Domitiano, cuius satyra exstat unica. Sed castos praeterea amores scripsit marito Calaeno. Meminit eorum praeter Martialem, (qui l. 10. epigr. 35. et 38. impeuse laudat) Sidomus Apollinaris carm. 9. Credit Vossius de Poet. Latin. c. 3. ex iis esse illud apud Iuvenalis interpretem, in Sat. 6. v. 537.Ne me cadurcit destitutam fasciisNudam Calaeno concubantem proferat.Calaeni mariti ipsa meminit in Satyra, ac Martialis quoque epigr. 38. l. memorati. Est eius de sese in eadem Satyrâ,Primaque Romanas docui contendere Graiis.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.